Selección de textos sobre las Saturnales
36.... sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L. Accius in Annalibus suis referat his versibus:
37.«Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes exercent epulis laeti: famulosque procurant quisque suos, nostrique itidem: et mos traditus illinc iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem».
Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum — et eum lectum senatores strauerunt — et conuiuium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac seruare in perpetuum iussus.
Fontanalia a Fonte, quod is dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos coronant. Armilustrium ab eo quod in Armilustrio armati sacra faciunt, nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab ludendo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis.
1. Sed, ut ad Saturnalia revertamur, bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est.
2. Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d. quartum decimum Kalendas Ianuarias: sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur: licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus.
3. Novius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait: «Olim expectata veniunt septem Saturnalia». Mummius quoque, qui post Novium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitavit: «Nostri, inquit, maiores, velut bene multa instituere, hoc optime. A frigore fecere summo dies septem Saturnalia».
4. Sed Mallius ait «eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse:unde et Augustus huius, inquit, rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo servari ferias iussit».
5. Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt: quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam virginemXV.Kal.Ianuar.esse damnatam. Quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset.
6. Deinde adicit:«Sequebantur eum diem Saturnalia». Mox ait:«ostero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam: ex quo ostendit XIII.Kal.Ianuar. profestum esse».
7. Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
8. Masuriusa dicit simulachrum huius deae ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant perveniant patientiae beneficio ad maximam voluptatem.
9. Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit, quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso voto sit liberatus.
10. Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
11. Decimo Kalendas feriae sunt Iovis quae appellantur Larentinalia: dequibus, quia fabulari libet, hae fere opiniones sunt.
12. Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoquemultaretur.
13. Victore itaque Hercule illam Accam Larentiam, nobilissimum id temporis scortum, intra aedem inclusisse cum coena, eamque postero die distulisse rumorem, quod post concubitum dei accepisset munus, ne commodum primae occasionis, cum se domum reciperet, offerendae aspernaretur.
14. Evenisse itaque, ut egressa templo mox a Carutio capto eius pulchritudine conpellaretur: cuius voluntatem secuta adsumptaque nuptiis post obitum viri omnium bonorum eius facta compos, cum decederet, populum Romanum nuncupavit heredem.
15. Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
16. Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem Semurium Lintirium et Solinium reliquisse, et ideo sepulchri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam.
17. Macer Historiarum libro primo Faustuli coniugem Accam Larentiam Romuli et Remi nutricem fuisse confirmat. Hanc regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diviti denuptam auctamque hereditate viri: quam post Romulo, quem educasset, reliquit: et ab eo parentalia diemque festum causa pietatis statutum.
18. Ex his ergo omnibus colligi potest et uno die Saturnalia fuisse et non nisi quarto decimo Kalendarum Ianuariarum celebrata: quo solo die apud aedem Saturni convivio dissoluto Saturnalia clamitabantur: qui dies nunc Opalibus inter Saturnaliadeputatur, cum primum Saturno pariter et Opi fuerit ascriptus.
19. Hanc autem deam Opem Saturni coniugem crediderunt, et ideo hoc mense Saturnalia itemque Opalia celebrari, quod Saturnus eiusque uxor tam frugum quam fructuum repertores esse credantur: itaque omni iam fetu agrorum coacto ab hominibus hos deos coli quasi vitae cultioris auctores:
20. quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque asatu dictum, cuius causa decaelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
21. Huic deae sedentes vota concipiunt, terramque deindustria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam.
22. Philochorus Saturno et Opi primum in Attica statuisse aram Cecropem dicit, eosque deos pro Iove terraque coluisse, instituisseque ut patres familiarum et frugibus et fructibus iam coactis passim cum servis vescerentur cum quibus patientiam laboris in colendo rure toleraverant: delectari enim deum honore servorum contemplatu laboris. Hinc est quod ex instituto peregrino huic deo sacrum aperto capitefacimus.
23. Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari: sed post in triduum propagata, primum ex adiectis aCaesare huic mensi diebus, deinde ex edicto Augusti quo trium dierum ferias Saturnalibus addixit: asexto decimo igitur coepta in quartum decimum desinunt, quo solo fieri ante consueverant.
24. Sed Sigillariorum adiecta celebritas in septem dies discursum publicum et laetitiam religionis extendit.
Inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Uerminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus uenire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas leui certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti uiui capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem uenerunt.
...sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ci[c] ci[c]. sane sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit.
December est mensis: cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publice datum est; ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum; adeo nihil interest ut non videatur mihi errasse qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.